monumenta.ch > Plinius > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 79
{XLI} Est parvus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos tamen non admittitur. pedes eum habere arbitrantur, Aristoteles . . . it apposita pinnarum similitudine.